Genesis 18

ISID. in Gen. Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam quae in hoc loco apparet, sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahae Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est. Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus praedicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum praestolabatur. Unde: Praevidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant. GREG., lib. IX Moral., c. 51 Moraliter. Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Ibid., lib. 28, c. 4. Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, nisi corpus ex aere assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex coelesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat. . Ad hospitalitatis officia revertitur, quae etiam angelis exhiberi possunt, cum ex elementis corpoream formam assumunt: quod Abraham intelligens, deitatem in unitate adorabat, et dispensationi angelicae in forma visibili ministrabat. . Haec in typum Ecclesiae dicuntur, quae de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est. STRAB. Satum genus est mensurae. Tria sata tres filios Noe significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda. de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Noe, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinae Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Haec sunt tria sata farinae, quae mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiae, et angore [rancore] nequitiae, et fervore perversae doctrinae, oportet esse credentium unitatem. Subcinericii sunt, ut per poenitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur. Vitulus tener et saginatus Christi corpus est, quod pro salute mundi ad arborem crucis immolatum est. Hic est vitulus qui prodigo filio occiditur. cum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. 3: etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicae doctrinae solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicae passionis signum, cujus praedicatores sunt. etc. STRAB. Abraham foris cum angelis, Sara in tabernaculo est: quia fortium et doctorum est aperte praedicare, exemplis instruere: infirmorum et insipientium, discere et subditos esse. etc. Promittit Deus Sarae sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4: etc. , etc. AUG. Quaest in Gen. Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia praebendo, quae tantum infirmae carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinae majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse saepe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt. etc. Seniorum aetas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis aetatis fuisset: sed de provecta aetate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris aetatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectae aetatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectae aetatis, et desierant muliebria Sarae. etc. GREG. lib. IX Moral., c. 51 Cura carnis, etc., usque ad quid mens nostra aliud quam gaudium parit? . , etc. AMBR. Vel ideo negavit se risisse, quia ignoravit; ideo risit, quia prophetavit. . Bene Dominus Abrahae secreta sua committit, quem voluntatis suae et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat Promittit quoque Abrahae non solum praemia, sed obedientiae filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, et quod Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judaeorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem. . etc. AUG. Q. in Gen. Si haec verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quaestio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Saepe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanae infirmitati conveniat. GREG. lib. V Moral., cap. 7 Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate. etc. GREG., Moral., c. 33 Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et eos igne judicii ante judicii diem praevenit: qui cum tranquillitate judicat, ut majora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur. GREG., lib. I Reg., c. 178, tom. 1 Quo descenderet Deus, ut quae essent facta cognosceret? Aut quod non is, qui ubique est, sciret? Sed ut nostrae ignorantiae exemplum discretionis daret, quatenus debeamus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret. HILAR., lib. 9, de Trin. Habemus nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, rursum descendit ut videat an consummati sunt; et si nondum consummati sunt, ut sciat: intelligimus eum non ea tunc scire, quia prius nesciat; sed tunc scire, quia tempus ad agendum sit. Nescire ergo Deum, non est ignorantiae diminutio, sed temporis plenitudo. . etc. ISID. Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, poenitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus poenitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad poenitentiam converti, illico ardorem immoderatae luxuriae igne gehennae compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat. . etc. GREG. lib. XVIII Moral., c. 33 Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quae super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: etc. Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiae opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et aeternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta Luc. 16: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: etc. Quid divitias suas aestimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, aestimabat. Qua ergo poena feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt? Quinque civitates igneis imbribus combustae. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi. etc. ALC. Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahae ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur. Sciebat enim nec unum ibi esse praeter Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam: Jer. 5; quasi: Invenite vel unum, et parco eis. . .
Copyright information for VulgGlossa